First
Ablution: Quod Ore Súmpsimus
Quod ore súmpsimus,
Dómine, pura mente
capiámus: et de múnere temporáli fiat
nobis remédium sempitérnum.
Second
Ablution
Corpus tuum, Dómine, quod sumpsi,
et Sanguis, quem
potávi, adhǽreat viscéribus meis: et
præsta; ut in me non remáneat scélerum
mácula, quem pura et sancta refecérunt
sacraménta: Qui vivis et regnas in sǽcula
sæculórum. Amen.
Communion
Verse
...
Post
Communion Collect
V. Dóminus
vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Proficiat nobis...
R. Amen.
Dismissal
V. Dóminus
vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Ite Missa Est.
R. Deo grátias.
Pláceat tibi
Pláceat tibi, sancta
Trínitas,
obséquium servitútis meæ: et
præsta; ut sacrifícium, quod óculis
tuæ majestátis indígnus
óbtuli, tibi sit acceptábile, mihíque
et ómnibus, pro quibus illud óbtuli, sit, te
miseránte, propitiábile. Per Christum
Dóminum nostrum. Amen.
Final Blessing
V. Benedicat vos
omnipotens Deus, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus.
R. Amen.
Last
Gospel
V. Dóminus
vobíscum.
R. Et
cum spíritu tuo.
V. Inítium sancti
Evangélii secúndum Joánnem.
R. Glória
tibi,
Dómine.
In princípio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus
erat Verbum. Hoc erat in princípio apud Deum. Omnia per
ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est: in
ipso vita erat, et vita erat lux hóminum: et lux in
ténebris lucet, et ténebræ eam non
comprehendérunt. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat
Joánnes. Hic venit in testimónium, ut
testimónium perhibéret de lúmine, ut
omnes créderent per illum. Non erat ille lux, sed ut
testimónium perhibéret de lúmine. Erat
lux vera, quæ illúminat omnem hóminem
veniéntem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum
factus est, et mundus eum non cognóvit. In
própria venit, et sui eum non recepérunt.
Quotquot autem recepérunt eum, dedit eis
potestátem fílios Dei fíeri, his, qui
credunt in nómine ejus: qui non ex sanguínibus,
neque ex voluntáte carnis, neque ex voluntáte
viri, sed ex Deo nati sunt. Et Verbum caro factum est, et
habitávit in nobis: et vídimus glóriam
ejus, glóriam quasi Unigéniti a Patre, plenum
grátiæ et veritátis.
R.
Deo
grátias.
Recessional
|