Video of Solemn High Mass - Corpus Christi

Sample Liturgies of the Tridentine Latin 1962 Mass with Videos and Photos

 Missa Solemnis

Solemn High Mass of Corpus Christi

External Solemnity of Corpus Christi
Cathedral Church of Sts. Peter and Paul, Philadelphia, Pennsylvania

Video 1
From the Procession to the Homily
missa-solemnis-corpus-christi-1
Video 2
Offertory to the Last Gospel
missa-solemnis-corpus-christi-2

Procession to the Altar

Asperges

Asperges me, Domine, hyssopo et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor. Miserere mei, Deus, secundum magnum misericordiam tuam. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula, saeculorum. Amen. Asperges me, Domine, hyssopo et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.

V. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam.
R. Et salutare tuum da nobis.

V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.

V. Dominus vobiscum.
R.
Et cum spiritu tuo.

Exaudi nos, Domine, sanctae Pater, omnipotens aeterne Deus et mittere digneris sanctum Angelum tuum de caelis, qui custdiat, foveat, protegat, vistet, atque defendat omnes habitantes in hoc habitaculo. Per Christum Dominum nostrum.

R. Amen.

Prayers at the Foot of the Altar

In nómine Patris, + et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.

 

V. Introíbo ad altáre Dei.
R. Ad Deum qui lætíficat juventútem meam.

Júdica me, Deus, et discérne causam meam de gente non sancta: ab hómine iníquo, et dolóso érue me.
R. Quia tu es, Deus, fortitúdo mea: quare me repulísti, et quare tristis incédo, dum afflígit me inimícus?
V. Emítte lucem tuam, et veritátem tuam: ipsa me deduxérunt, et adduxérunt in montem sanctum tuum, et in tabernácula tua.
R. Et introíbo ad altáre Dei: ad Deum qui lætíficat juventútem meam.
V. Confitébor tibi in cíthara, Deus, Deus meus: quare tristis es, ánima mea, et quare contúrbas me?
R. Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi: salutáre vultus mei, et Deus meus.
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: et in sǽcula sæculórum. Amen.
V. Introíbo ad altáre Dei.
R. Ad Deum qui lætíficat juventútem meam.
V. Adjutórium nostrum + in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.


PRIEST'S CONFITEOR

Confíteor Deo omnipoténti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo, beáto Joánni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, ómnibus Sanctis, et vobis, fratres: quia peccávi nimis cogitatióne, verbo et ópere: mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Joánnem Baptístam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et vos, fratres, oráre pro me ad Dóminum Deum nostrum.

R. Misereátur tui omnípotens Deus, et, dimíssis peccátis tuis, perdúcat te ad vitam ætérnam.
V. Amen.

SACRED MINISTER'S CONFITEOR

Confíteor Deo omnipoténti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo, beáto Joánni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, ómnibus Sanctis, et tibi pater: quia peccávi nimis cogitatióne, verbo et ópere: mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Joánnem Baptístam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et te pater, oráre pro me ad Dóminum Deum nostrum.

V. Misereátur vestri omnípotens Deus, et, dimíssis peccátis vestris, perdúcat vos ad vitam ætérnam.
R. Amen.

V. Indulgéntiam, + absolutiónem et remissiónem peccatórum nostrórum, tríbuat nobis omnípotens et miséricors Dóminus.
R. Amen.

V. Deus, tu convérsus vivificábis nos.
R. Et plebs tua lætábitur in te.
V. Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.
R. Et salutáre tuum da nobis.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Orémus.

Aufer a nobis, quǽsumus, Dómine, iniquitátes nostras: ut ad Sancta sanctórum puris mereámur méntibus introíre. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

Orámus te, Dómine, per mérita Sanctórum tuórum, quorum relíquiæ hic sunt, et ómnium Sanctórum: ut indulgére dignéris ómnia peccáta mea. Amen.

BLESSING OF INCENSE

R. Benedicite, Pater reverende.

V. Ab illo bene + dicaris, in cujus honore cremaberis. Amen.

INTROIT

Cibavit + eos ex ádipe fruménti, allelúia: et de petra, melle saturávit eos, allelúia, allelúia, alleliúia. Exsultáte Deo adjutório nostro; jubiláte Deo Jacob. Gloria Patri. 

Kyrie

Kýrie, eléison.
R. Kýrie, eléison.
V. Kýrie, eléison.
R. Christe, eléison.
V. Christe, eléison.
R. Christe, eléison.
V. Kýrie, eléison.
R. Kýrie, eléison.
V. Kýrie, eléison.

GLORIA

Glória in excélsis Deo, et in terra pax homínibus bonæ voluntátis. Laudámus te. Benedícimus te. Adorámus te. Glorificámus te. Grátias ágimus tibi propter magnam glóriam tuam. Dómine Deus, Rex cæléstis, Deus Pater omnípotens. Dómine Fili unigénite, Jesu Christe. Dómine Deus, Agnus Dei, Fílius Patris. Qui tollis peccáta mundi, miserére nobis. Qui tollis peccáta mundi, súscipe deprecatiónem nostram. Qui sedes ad déxteram Patris, miserére nobis. Quóniam tu solus Sanctus. Tu solus Dóminus. Tu solus Altíssimus, Jesu Christe. Cum Sancto Spíritu + in glória Dei Patris. Amen.

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

COLLECT

V.  Oremus.

D a nobis, quaesumus, Domine: ut et mundi cursus pacifice nobis tuo ordine dirigatur; et Ecclesia tua tranquilla devotione laetetur. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

R.
Amen.

EPISTLE

V. Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios.

Fratres: Ego enim accépi a Dómino quod et trádidi vobis, quóniam Dóminus Jesus, in qua nocte tradebátur, accépit panem, et grátias agens fregit, et dixit: Accípite et manducáte: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradétur: hoc fácite in meam commem-oratiónem. Simíliter et cálicem, postquam cœnávit, dicens: Hic calix novum testaméntum est in meo sánguine. Hoc fácite, quotiescúmque bibétis, in meam commemoratiónem. Quotiescúmque enim manducábitis panem hunc et cálicem bibétis, mortem Dómini annuntiábitis, donec véniat. Itaque quicúmque manducáverit pa-nem huhc vel bíberit cálicem Dómini indígne, reus erit córporis et sánguinis Dómini. Probet autem seípsum homo: et sic de pane illo edat et de cálice bibat. Qui enim man-dúcat et bibit indígne, judícium sibi mandúcat et bibit: non dijúdicans corpus Dómini.

R. Deo gratias.

GRADUAL, ALLELUIA  & SEQUENCE

Oculi ómnium in te sperant, Dómine: et tu das illis escam in témpore opportuno. A­peris tu manum tuam: et im­ples omne ánimal benedictió­ne. 


Alleluia, alleluia. Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus : qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo.

Lauda, Sion, Salvatorem, lauda ducem et pastorem in hymnis et canticisQuantum potes, tantum aude: quia maior omni laude, nec laudare sufficisLaudis thema specialis, panis vivus et vitalis hodie proponiturQuem in sacrae mensa cenae, turbae fratrum duodenae datum non ambigitur

Sit laus plena, sit sonora, sit iucunda, sit decora mentis iubilatioDies enim solemnis agitur, in qua mesae prima recolitur huius institutioIn hac mensa novi Regis, novum Pascha novae legis, Phase vetus terminat. Vetustatem novitas, umbram fugat veritas, noctem lux eliminat. Quod in cena Christus gessit, facien-dum hoc expressit in sui memoriam.  

Docti sacris institutis, panem, vinum in salutis consecramus hostiam  Dogma datur Christianis, quod in carnem transit panis, et vinum in san-guinemQuod non capis, quod non vides, ani-mosa firmat fides, praeter rerum ordinemSub diversis speciebus, signis tantum, et non rebus, latent res eximiaeCaro cibus, sanguis potus: manet tamen Christus totus, sub utraque specie. 

A sumente non concisus, non con-fractus, non divisus : integer accipiturSumit unus, sumunt mille: quantum isti, tantum ille: nec sumptus consumiturSumunt boni, sumunt mali: sorte tamen inaequali, vitae, vel interitusMors est malis, vita bonis: vide paris sumptionis quam sit dispar exitus.

Fracto
demum sacramento, ne vacilles, sed memento, tantum esse sub fragmento, quantum toto tegitur.  
Nulla rei fit scissura : signi tantum fit fractura: qua nec status, nec statura signati minuitur. Ecce panis Angelorum, factus cibus viatorum: vere panis filiorum, non mittendus canibus.  

In figuris praesignatur, cum Issac immolatur: agnus Paschae deputatur: datur manna patribus. Bone pastor, panis vere, Iesu, nostri misere: tu nos pasce, nostuere: tu nos bona fac videre in terra viventium. Tu, qui cuncta scis et vales: qui nos pascis hic mortales: tuos ibi com-mensales, coheredes et sodales fac sanctorum civium.  

Amen. Alleluia.

MUNDA COR MEUM

Munda cor meum ac lábia mea, omnípotens Deus, qui lábia Isaíæ prophétæ cálculo mundásti igníto: ita me tua grata miseratióne dignáre mundáre, ut sanctum Evangélium tuum digne váleam nuntiáre. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

Jube, dómne, benedícere.

Dóminus sit in corde tuo, et in lábiis tuis: ut digne et competénter annúnties Evangélium suum: in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

GOSPEL

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Inítium + sancti Evangélii secúndum Lucam.
R. Glória tibi, Dómine.

In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Qui man­dúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me ma-net et ego in illo. Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui man­dúcat me, et ipse vivet prop­- ter me. Hic est panis, qui de cælo descéndit. Non sicut manducavérunt patres vestri manna, et mórtui sunt. Qui mandúcat hunc panem, vivet in ætérnum.

R. Laus tibi Christe.


HOMILY

CREDO

Credo in unum Deum. Patrem omnipoténtem, factórem cæli et terræ, visibílium ómnium et invisibílium. Et in unum Dóminum Jesum Christum, Fílium Dei unigénitum. Et ex Patre natum ante ómnia secula. Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero. Génitum, non factum, consubstantiálem Patri: per quem ómnia facta sunt. Qui propter nos hómines et propter nostram salútem descéndit de cælis. Et incarnátus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine: et homo factus est. Crucifíxus étiam pro nobis: sub Póntio Piláto passus, et sepúltus est. Et resurréxit tértia die, secúndum Scriptúras. Et ascéndit in cælum: sedet ad déxteram Patris. Et íterum ventúrus est cum glória judicáre vivos et mórtuos: cujus regni non erit finis. Et in Spíritum Sanctum, Dóminum, et vivificántem: qui ex Patre Filióque procédit. Qui cum Patre et Fílio simul adorátur et conglorificátur: qui locútus est per Prophétas. Et unam, sanctam, cathólicam et apostólicam Ecclésiam. Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatórum. Et exspécto resurrectiónem mortuórum. + Et vitam ventúri sæculi. Amen.

OFFERTORY VERSE

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Oremus. 

Sacerdotes Domini incensum et panes offerunt Deo: et ideo sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen eius, alleluia.

OFFERING OF HOST

Súscipe, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus, hanc immaculátam hóstiam, quam ego indígnus fámulus tuus óffero tibi Deo meo vivo et vero, pro innumerabílibus peccátis, et offensiónibus, et neglegéntiis meis, et pro ómnibus circumstántibus, sed et pro ómnibus fidélibus christiánis vivis atque defúnctis: ut mihi et illis profíciat ad salútem in vitam ætérnam. Amen.

PREPARATION OF CHALICE

Deus, +qui humánæ substántiæ dignitátem mirabíliter condidísti, et mirabílius reformásti: da nobis, per hujus aquæ et vini mystérium, ejus divinitátis esse consórtes, qui humanitátis nostræ fíeri dignátus est párticeps, Jesus Christus; Fílius tuus, Dóminus noster: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus: per ómnia sæcula sæculórum. Amen.

OFFERING OF CHALICE

Offérimus tibi, Dómine, calícem salutáris, tuam deprecántes cleméntiam: ut in conspéctu divínæ majestátis tuæ, pro nostra et totíus mundi salúte, cum odóre suavitátis ascéndat. Amen.

In spíritu humilitátis et in ánimo contríto suscipiámur a te, Dómine: et sic fiat sacrifícium nostrum in conspéctu tuo hódie, ut pláceat tibi, Dómine Deus.

Veni, sanctificátor omnípotens ætérne Deus: béne + dic hoc sacrifícium, tuo sancto nómini præparátum.

INCENSATION OF THE GIFTS AND THE ALTAR

R. Benedicite, Pater reverende.

V. Per intercessionem beati Michaelis Archangeli, stantis a dextris altaris incensi, et omnium electorum suorum, incensum istud dignetur Dominus bene dicere, et in odorem suavitatis accipere. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Incensum istud a te benedictum ascendat ad te, Domine et descendat super nos misericordia tua.

Dirigatur, Domine, oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis: ut non declinet cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis accendat in nobis Dominus ignem sui amoris, et flammam aeterne caritatis. Amen.

LAVABO

Ps. 25, 6-12

Lavábo inter innocéntes manus meas: et circúmdabo altáre tuum, Dómine: Ut áudiam vocem laudis, et enárrem univérsa mirabília tua. Dómine, diléxi decórem domus tuæ, et locum habitatiónis glóriæ tuæ. Ne perdas cum ímpiis, Deus, ánimam meam, et cum viris sánguinum vitam meam: In quorum mánibus iniquitátes sunt: déxtera eórum repléta est munéribus. Ego autem in innocéntia mea ingréssus sum: rédime me, et miserére mei. Pes meus stetit in dirécto: in ecclésiis benedícam te, Dómine. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: et in sæcula sæculórum. Amen.

SUSCIPE SANCTA TRINITAS

Súscipe, sancta Trínitas, hanc oblatiónem, quam tibi offérimus ob memóriam passiónis, resurrectiónis et ascensiónis Jesu Christi Dómini nostri: et in honórem beátæ Maríæ semper Vírginis, et beáti Joánnis Baptístæ, et sanctórum Apostolórum Petri et Pauli, et istórum, et ómnium Sanctórum: ut illis profíciat ad honórem, nobis autem ad salútem: et illi pro nobis intercédere dignéntur in cælis, quorum memóriam ágimus in terris. Per eúndem Christum Dóminum nostrum. Amen.

ORATE FRATRES

Oráte, fratres: ut meum ac vestrum sacrifícium acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.

R. Suscípiat Dóminus sacrifícium de mánibus tuis ad laudem et glóriam nóminis sui, ad utilitátem quoque nostram, totiúsque Ecclésiæ suæ sanctæ.
V. Amen.

SECRET

Oblationibus nostris, quaesumus, Domine, placare susceptis : et ad te nostras etiam rebelles compelle propitius voluntates. Per Dominum nostrum...

V. Per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

PREFACE

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habemus ad Dominum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et justum est.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper, et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus...

SANCTUS

Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabbaoth; Pleni sunt caeli et terra gloria Tua. Hosanna in excelsis. + Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.

TE IGITUR

Te ígitur, clementíssime Pater, per Jesum Christum, Fílium tuum, Dóminum nostrum, súpplices rogámus ac pétimus, uti accépta hábeas et benedícas hæc + dona, hæc + múnera, hæc + sancta sacrifícia illibáta, in primis, quæ tibi offérimus pro Ecclésia tua sancta cathólica: quam pacificáre, custodíre, adunáre et régere dignéris toto orbe terrárum: una cum fámulo tuo Papa nostro N. et Antístite nostro N. et ómnibus orthodóxis, atque cathólicæ et apostólicæ fídei cultóribus.

MEMENTO OF THE LIVING

Meménto, Dómine, famulórum famularúmque tuárum N. et N. et ómnium circumstántium, quorum tibi fides cógnita est et nota devótio, pro quibus tibi offérimus: vel qui tibi ófferunt hoc sacrifícium laudis, pro se suísque ómnibus: pro redemptióne animárum suárum, pro spe salútis et incolumitátis suæ: tibíque reddunt vota sua ætérno Deo, vivo et vero.

COMMUNICANTES

Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes, quo beátæ Maríæ intemeráta virgínitas huic mundo édidit Salvatórem: sed et memóriam venerántes, in primis ejúsdem gloriósæ semper Vírginis Maríæ, Genitrícis ejúsdem Dei et Dómini nostri Jesu Christi: sed et beatórum Apostolórum.

HANC ÍGITUR 

Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostræ, sed et cunctæ famíliæ tuæ, quaesumus, Dómine, ut placátus accípias: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab ætérna damnatióne nos éripi, et in electórum tuórum júbeas grege numerári. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

QUAM OBLATIONEM

Quam oblatiónem tu, Deus, in ómnibus, quæsumus, bene + díctam, adscríp + tam, ra + tam, rationábilem, acceptabilémque fácere dignéris: ut nobis Cor + pus et San + guis fiat dilectíssimi Fílii tui Dómini nostri Jesu Christi.


QUI PRIDIE

Qui prídie quam paterétur, accépit panem in sanctas ac venerábiles manus suas, et elevátis óculis in cælum ad te Deum Patrem suum omnipoténtem, tibi grátias agens, bene + díxit, fregit, dedítque discípulis suis, dicens: Accípite, et manducáte ex hoc omnes.

HOC EST ENIM CORPUS MEUM.

SIMILI MODO

Símili modo postquam cenátum est, accípiens et hunc præclárum cálicem in sanctas ac venerábiles manus suas: item tibi grátias agens, bene + díxit, dedítque discípulis suis, dicens: Accípite, et bíbite ex eo omnes.

HIC EST ENIM CALIX SÁNGUINIS MEI, NOVI ET ÆTÉRNI TESTAMÉNTI: MYSTÉRIUM FIDEI: QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDÉTUR IN REMISSIÓNEM PECCATÓRUM.

Hæc quotiescúmque fecéritis, in mei memóriam faciétis.


UNDE ET MEMORES

Unde et mémores, Dómine, nos servi tui, sed et plebs tua sancta, ejúsdem Christi Fílii tui, Dómini nostri, tam beátæ passiónis, nec non et ab ínferis resurrectiónis, sed et in cælos gloriósæ ascensiónis: offérimus præcláræ majestáti tuæ de tuis donis ac datis, hóstiam + puram, hóstiam + sanctam, hóstiam + immaculátam, Panem + sanctum vitæ ætérnæ, et Cálicem + salútis perpétuæ.

SUPRA QUAE PROPITIO

Supra quæ propítio ac seréno vultu respícere dignéris: et accépta habére, sícuti accépta habére dignátus es múnera púeri tui justi Abel, et sacrifícium Patriárchæ nostri Abrahæ: et quod tibi óbtulit summus sacérdos tuus Melchísedech, sanctum sacrifícium, immaculátam hóstiam.

SUPPLICES TE ROGAMUS

Súpplices te rogámus, omnípotens Deus: jube hæc perférri per manus sancti Angeli tui in sublíme altáre tuum, in conspéctu divínæ majestátis tuæ: ut, quotquot ex hac altáris participatióne sacrosánctum Fílii tui, Cor + pus, et Sán + guinem sumpsérimus, omni benedictióne cælésti et grátia repleámur. Per eúndem Christum Dóminum nostrum. Amen.

MEMENTO ETIAM DOMINE

Meménto étiam, Dómine, famulórum famularúmque tuárum N. et N., qui nos præcessérunt cum signo fídei, et dórmiunt in somno pacis.

Ipsis, Dómine, et ómnibus in Christo quiescéntibus, locum refrigérii, lucis et pacis, ut indúlgeas, deprecámur. Per eúndem Christum Dóminum nostrum. Amen.


NOBIS QUOQUE PECCATORIBUS

Nobis quoque peccatóribus fámulis tuis, de multitúdine miseratiónum tuárum sperántibus, partem áliquam et societátem donáre dignéris, cum tuis sanctis Apóstolis et Martýribus: cum Joánne, Stéphano, Matthía, Bárnaba, Ignátio, Alexándro, Marcellíno, Petro, Felicitáte, Perpétua, Agatha, Lúcia, Agnéte, Cæcília, Anastásia, et ómnibus Sanctis tuis: intra quorum nos consórtium, non æstimátor mériti, sed véniæ, qu?sumus, largítor admítte. Per Christum Dóminum nostrum.


PER QUEM

Per quem hæc ómnia, Dómine, semper bona creas, sanctí + ficas, viví + ficas, bene + dícis et præstas nobis.


PER IPSUM

Per ip + sum, et cum ip + so, et in ip + so, est tibi Deo Patri + omnipoténti, in unitáte Spíritus + Sancti, omnis honor, et glória.

V. Per ómnia saecula sæculórum.
R. Amen.

PATER NOSTER

V. Orémus: Præcéptis salutáribus móniti, et divína institutióne formáti, audémus dícere:

Pater noster, qui es in cælis: Sanctificétur nomen tuum: Advéniat regnum tuum: Fiat volúntas tua, sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: Et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
R. Sed líbera nos a malo.
V. Amen.


LIBERA NOS QUAESUMUS

Líbera nos, quæsumus Dómine, ab ómnibus malis, prætéritis, præséntibus et futúris: et intercedénte beáta et gloriósa semper Vírgine Dei Genitríce María, cum beátis Apóstolis tuis Petro et Paulo, atque Andréa, et ómnibus Sanctis, da propítius pacem in diébus nostris: ut, ope misericórdiæ tuæ adjúti, et a peccáto simus semper líberi et ab omni perturbatióne secúri.  

Per eúndem Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus.

V. Per ómnia sæcula sæculórum.

R. Amen.


PAX DOMINI

V. Pax + Dómini sit + semper vobís + cum.
R. Et cum spíritu tuo.

Hæc commíxtio, et consecrátio Córporis et Sánguinis Dómini nostri Jesu Christi, fiat accipiéntibus nobis in vitam ætérnam. Amen.

AGNUS DEI

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: miserére nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: miserére nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: dona nobis pacem.

PRIEST'S PRAYERS BEFORE HOLY COMMUNION

Dómine Jesu Christe, qui dixísti Apóstolis tuis: Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis: ne respícias peccáta mea, sed fidem Ecclésiæ tuæ; eámque secúndum voluntátem tuam pacificáre et coadunáre dignéris: Qui vivis et regnas Deus per ómnia saecula sæculórum. Amen.

The Clergy exchange the kiss of peace.

V. Pax tecum.
R. Et
cum spiritu tuo.

Dómine Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui ex voluntáte Patris, cooperánte Spíritu Sancto, per mortem tuam mundum vivificásti: líbera me per hoc sacrosánctum Corpus et Sánguinem tuum ab ómnibus iniquitátibus meis, et univérsis malis: et fac me tuis semper inhaerére mandátis, et a te numquam separári permíttas: Qui cum eódem Deo Patre, et Spíritu Sancto vivis et regnas Deus in saecula sæculórum. Amen. 

Percéptio Córporis tui, Dómine Jesu Christe, quod ego indígnus súmere præsúmo, non mihi provéniat in judícium et condemnatiónem: sed pro tua pietáte prosit mihi ad tutaméntum mentis et córporis, et ad medélam percipiéndam: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia saecula sæculórum. Amen.

PANEM CAELESTEM

Panem cæléstem accípiam, et nomen Dómini invocábo.

Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea.

Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea.

Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea. 

Corpus Dómini nostri Jesu Christi custódiat ánimam meam in vitam ætérnam. Amen.

Quid retríbuam Dómino pro ómnibus quæ retríbuit mihi? Cálicem salutáris accípiam, et nomen Dómini invocábo. Laudans invocábo Dóminum, et ab inimícis meis salvus ero.

Sanguis Dómini nostri Jesu Christi custódiat ánimam meam in vitam ætérnam. Amen.


ECCE AGNUS DEI

Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi.

Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea;

Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea;

Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea.

Corpus Dómini nostri Jesu Christi custódiat ánimam tuam in vitam æternam. Amen

QUOD ORE SUMPSIMUS

Quod ore súmpsimus, Dómine, pura mente capiámus: et de múnere temporáli fiat nobis remédium sempitérnum.

CORPUS TUUM DOMINE

Corpus tuum, Dómine, quod sumpsi, et Sanguis, quem potávi, adhæreat viscéribus meis: et præsta; ut in me non remáneat scélerum mácula, quem pura et sancta refecérunt sacraménta: Qui vivis et regnas in sawcula sæculórum. Amen.

COMMUNION VERSE

Quotiescumque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat: itaque quicumque manducaverit panem, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini, alleluia.


POST COMMUNION COLLECT

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

Fac nos, quaesumus, Domine, divinitatis tuae sempiterna fruitionerepleri: quam pretiosi Corporis et Sanguinis tui temporalis perceptio praefigurat: Qui vivis et regnas...

R. Amen.

ITE MISSA EST

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Ite Missa Est.
R. Deo grátias.

PLACEAT TIBI

Pláceat tibi, sancta Trínitas, obséquium servitútis meæ: et præsta; ut sacrifícium, quod óculis tuæ majestátis indígnus óbtuli, tibi sit acceptábile, mihíque et ómnibus, pro quibus illud óbtuli, sit, te miseránte, propitiábile. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

BLESSING

V. Benedicat vos omnipotens Deus, Pater, et Filius, + et Spiritus Sanctus.
R. Amen.

LAST GOSPEL

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Inítium + sancti Evangélii secúndum Joánnem.
R. Glória tibi, Dómine.

In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in princípio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est: in ipso vita erat, et vita erat lux hóminum: et lux in ténebris lucet, et ténebræ eam non comprehendérunt. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joánnes. Hic venit in testimónium, ut testimónium perhibéret de lúmine, ut omnes créderent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimónium perhibéret de lúmine. Erat lux vera, quæ illúminat omnem hóminem veniéntem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognóvit. In própria venit, et sui eum non recepérunt. Quotquot autem recepérunt eum, dedit eis potestátem fílios Dei fíeri, his, qui credunt in nómine ejus: qui non ex sanguínibus, neque ex voluntáte carnis, neque ex voluntáte viri, sed ex Deo nati sunt. Et Verbum caro factum est, et habitávit in nobis: et vídimus glóriam ejus, glóriam quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiæ et veritátis.

R. Deo grátias.


Sample Liturgies of the Latin Tridentine Mass 1962 with Videos and Photos